” DE CONDICIONE SOCIALI ET PERICULIS FUTURIS IN MUNDO HODIERNO “
Redazione- Quamquam post bellum alterum multi speraverunt pacem firmam et aeternam tranquillitatem ; tempora nostra, quae olim quieta et secura videbantur, nunc gravibus difficultatibus et incertis eventibus plene ostendunt, sed etiam animos singulorum turbant, sicut fluctus inquieti mare tranquillum commovent et venti improbi navem incertam rapiunt. Cum tensiones inter gentes crescant, cum impulsus miltaris et oeconimicus, saepe dissimulatus tamen manifeste appareat, difficile est non solliciti esse de futuris diebus, et difficile est spem, quam olim habuimus, retinere. Iuvenes , qui olim in spe tranquilla et securitate crescerent, nunc metu praeoccupati cogitant se in generatione sua pericula magni ponderis subitura; qui corde leviter antea fluebant, nunc anxietate quasi tempestate vexantur; qui silentio et laetitia antea vagabantur, nunc vigilantes et solliciti sunt; et in eis amor Pacis cum metu futurorum pugnat, sollicitudo cum spe concrescit, et anima eorum, quasi in fluctibus maris procellosis, inter timorem et prudentiam labitur. Civitas vero, quae sapientia ducitur et prudentia regitur, lucem praebet in tenebris incertorum; nec in ira aut temeritate decernit, nec festinatione aut cupididate regitur, sed deliberatione et consilio firmo gubernacula diriguntur, ut, cum fluctus perturbationum excitentur et venti incertitudini feriant, navis publica non deleatur, sed stabiliter ad portum securitatis perveniat.
Pericula cognita et perspicua, non latens et occulta, fundamentum sunt ordinis et stabilitatis, sicut saxum firmum contra fluctus turbidos stat et in procellis immobile manet.
Sic oportet omnes, qui rerum humanarum et socialium curam habent, conscii sint periculorum, vigilant, prudentiam exercitant, et rationem, quae magistra virtutis est, semper ducant; ut timor non imperet, sed scientia et prudentia regnet, et ut civitas, sicut exempla antiquitatis praeclara demonstrant, incolumis, gloriosa et stabilis futura tempora sustineat.
Et quamquam tempora instabilia sunt, spes et prudentia simul ducere possunt gentes ad pacem firmam, ad ordinem sine perturbatione, ad futurum, quod non metu, sed virtute, sapientia et temperantia gubernentur. Praeterea magni momenti est ut ad pristinum morem philosophicum redeamus: ut, sicut in noctibus Atticis olim Atheniensium, sermones inter amicos et cives, sine ira et temeritate exerceantur, disputationes rationabiliter et honestate peragantur, animos erudiant, scientiam augent, et concordiam socialem foveant. Nam , sicut lumen lucernae nocturnae tenebras illustrat, sic sermo civilis et dialogus apertus civitatem in temporibus incertis firmat et spem iunioribus tradit.
Haec omnia sunt quae meditari, cogitare, et diligenter observare debemus; ne temere et incauto animo futurum existimemus, sed prudentia, sapientia, et recita consilia lumen nobis praebeant in tenebris vitae socialis.
(Una volta al mese la Redazione pubblicherà un articolo in lingua latina , anche in omaggio al compianto maestro Cleto Pavanetto.)
PROF. DOTT. GABRIELE GAUDIERI
PEDAGOGISTA, DIDATTA FORMATORE
