Ultime Notizie

” DE ORIGINE PANIS ” (PRIMA PARTE) – PROF. DOTT. GABRIELE GAUDIERI

0

Redazione-  Panis vinumque, apud quasdam terrarum partes, magni habentur; post venationem vitamque vagam, frumentis cultis, panis oritur.

Iam ab antiquis saeculis memoria exstat colendi, coquendi frumentaque excutiendi… Panis vetustatem saeculorum refert: sapientia, carmine, arte, fide, specie clarus.

Cibus quidem est, sed signum etiam; sacrum docet.

Christus ipse ait : ” Panis vitae ego sum”.

Manibus validis subigitur,  cura adest, ne flamma corrumpat.

Crustae sulci famem cient: inde odore bonus effluit. Naturam panis sacram apud Hebraeos manifestam  esse constat: quippe cultro abscindere aspernantur,

manibus frangere malunt.

Panis autem, idem ac dissimilis, secum fert memoriam vitae socialis.

Nam panis hispaniensis dulcis iter diversum quorundam Iudaeorum indicat, qui, Reconquisitione facta, ex Hiberica terra pulsi ac fuga coacti sunt.

PROF. DOTT. GABRIELE GAUDIERI

PEDAGOGISTA, DIDATTA FORMATORE

Commenti

commenti